monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9 > Genesis, 28 > sectio 34 > sectio 6 > Regum I, 17 > sectio 8 > 28 > Psalmi, 38 > Zacharias, 9 > 16 > 16 > Actus, 1 > 33 > ad Romanos, 11 > Psalmi, 100 > Regum I, 18 > 107 > 29
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXVIII <<<     >>> XXX

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXIX

1 (Vers. 27.) Comple ergo hebdomadam istius: et dabo etiam hanc tibi. Postquam Liam Iacob fraude deceptus pro Rachel uxorem acceperat, dicitur ei a socero Laban ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septem annis aliis serviturus sit. Non igitur, ut quidam [In ea fuit opinione Iosephus Antiquitt. lib. I, cap. 19: Διελθούσης ἄλλης ἐπταετίας, τὴν Ῥαχήλαν παρέλαβεν: altero peracto septennio, Rachelem in matrimonium accepit.] male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis [Gen. XXIX, 30].
2 (Vers. 32.) Et concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Ruben. Omnium patriarcharum propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere [In uno Reginae mss. haec apponitur epigraphe: Nomina patriarcharum cum interpretationibus suis.].
3 Et vocavit, inquit, Ruben nomen eius, dicens: Quia vidit Dominus humilitatem meam. RUBEN interpretatur visionis filius.
4 (Vers. 33.) Et concepit, inquit, alterum filium et dixit: Quoniam exaudivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam hunc: et vocavit nomen eius Simeon. Ab eo quod sit exaudita, Simeon nomen imposuit. SIMEON quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur:
5 (Vers. 34.) Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios: ideo vocavit nomen eius Levi. Ubi nos legimus, Apud me erit vir meus, Aquila interpretatus est, applicabitur mihi vir meus, quod Hebraice dicitur, [Idem ms. cum aliis quatuor penes Martianaeum, Ellave. ---Hebraice dicitur, illave. Quatuor mss. codices ellave posuerunt; sed i frequenter in e apud veteres exscriptores mutatum novimus. MARTIAN.] ILLAVE, et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant, prosequetur me vir meus, id est, non ambigo de amore in me viri mei: erit mihi in hac vita comes, et eius dilectio me ad mortem usque deducet, et prosequetur: tres enim filios ei genui.
6 (Vers. 35.) Et concepit, et peperit filium, et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino, et ob id vocavit nomen eius Iuda. IUDA confessio dicitur. A confessione itaque confessoris nomen est dictum. Verumtamen hic confessio pro [Atque adeo Iosephus loco supra laudato Ἰούδας, εὐχαριστίαν τοῦτο δηλοῖ. Iuda, quod nomen gratiarum actionem sonat.] gratiarum actione, aut pro laude accipitur, ut frequenter in Psalmis, et in Evangelio [Matth. XI, 25]: Confitebor tibi, Domine, pater coeli et terrae, id est, gratias ago tibi, sive glorifico te.
Hieronymus HOME

bsb4610.130

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik